monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV. > sectio 79 > 3 > sectio 77 > sectio 112 > 6 > sectio 88 > cpl894.179 > sectio 4 > sectio 121 > sectio 2 > sectio 81 > 3 > sectio 107 > 13 > csg75.507 > 4 > sectio 103 > 13 > sectio 7 > CAPUT XXXIX. > sectio 68 > 43 > sectio 33 > 4 > 2 > bnf16236.8 > 22 > sectio 71 > 12 > sectio 83 > sectio 114 > 27 > ad Ephesios, 4 > 9 > 27 > 1 > sectio 16 > sectio 17 > sectio 98 > 1
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, PROLOGUS. <<<     >>> II.

CAPUT PRIMUM. SHOW APPARATUS

17 Supra habes quia Benedixit ei Dominus, et coepit Spiritus Domini comitari cum eo. Infra ait: Et direxit super eum Spiritus Domini. Item ait: Si tonsus fuero, discedet a me virtus mea. Posteaquam tonsus est, vide Scriptura quid dicat: Dominus, inquit, discessit ab eo.
18 Vides ergo quia ille qui comitabatur, ipse discessit. Idem est ergo Dominus, qui Spiritus Domini, hoc est, ipsum Spiritum Dei, Dominum nuncupavit, sicut et Apostolus ait: Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Habes ergo Dominum dictum etiam Spiritum sanctum; non enim unus, sed unum sunt Spiritus sanctus et Filius.
19 Hoc quoque loco virtutem dixit, et Spiritum significavit. Sicut enim Pater virtus, ita et Filius virtus, et Spiritus sanctus est virtus. De Filio legisti, Christum Dei virtutem esse, et Dei sapientiam. Legimus etiam quia virtus est Pater, sicut scriptum est: Videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei. Hic utique virtutem Patrem dixit, cuius ad dexteram Filius sedet, sicut habes: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam. Virtutem etiam Spiritum sanctum ipse Dominus nuncupavit dicens: Accipietis virtutem, adveniente in vos Spiritu sancto.